Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 28


euangelista diabolum dominum adsumpsisse in sanctam ciuitatem
uel in montem perhibet excelsum? Si adhuc dormis, non sentis, si
euigilasses, forsitan animaduerteris, quoniam non datur intellegi
nec ulla permittit possibilitatis ratio suspicari, quasi adoptatiuum
eum filium callidus ille serpens,quem temptaturum et si fieri
possit decepturum adierat, in sanctam ciuitatem uel in montem
adsumpsisse dicatur excelsum. Similiter et, quia 'adplicatus' non
est hoc quod et 'adoptatus', dominica uoce ad beatum Iob de
eodem antiquo hoste disputante didicimus. Nam cum mysticae
dominus caput illum omnium reproborum et reprobos omnes eius
diuersa membra distingueret ac ceruicem superbiae illius suae
frangere potestatis insinuasset uirtute, protinus addidit: Qui fecit
eum adplicauit gladium eius,
hoc est nocendi malitiam suae refrenauit
imperio potestatis. Numquid quod dicitur 'adplicauit' eum
intellegi debet 'adoptauit' eum, cum ille numquam sit ad ueniam
reuersurus et quasi per adoptionis gratiam in sorte sit filiorum
redintegraturus? Quis [hoc] in tantam sit ignauiae uoraginem
mersus, ut dissipiens taliter uel cogitare praesumat? Cur quaeso
diligenter non consideras quid loquaris, et subtiliter perpendere
neglegis de quo loquaris? An nescis, quia omne animal, quod non
ruminat, aut non findit ungulam, inmundum domini lege cauetur?
In ruminando quippe et in fissae ungulae distinctionem, et subtilis
trutinatio mentis, et discretio intelligitur considerate qualitatis.
Neque enim inaniter scripturae oraculo admonetur: Tempus tacendi,
et tempus loquendi.
Ille etenim postmodum prudenter loquitur,
qui sapienter primum nouit tacere. Multa profecto scripturarum
testimonia in libello qualicumque fidei tuae coaceruata curioso
inspiciuntur obtutu, quatenus per ea sapientiae tuae se proderet
magnitudo. Sed ob hoc e contrario contigit nosse, quam longe a
uerae sapientiae altitudine in infimis tabefacta iaceret.
I 23 (I 23) Iohannis igitur apostoli professionis testimonium te
ibidem posuisse hoc modo, res non obsistit ambigua: Vt cognoscamus
uerum deum, et simus in uero filio eius Iesu Christo. Hic est
uerus deus et uita aeterna.
Ipse demum quia dixerit: Aduocatum

Torna all'inizio