Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 194

Liber III


sin immortalis sit vel non curabit haec, quia bonis maioribus perfruetur vel hac de causa magis dolebit, quia poenas suae stultitiae et cupiditatis dabit. Denique fama paucorum annorum, si cum aeternitate comparetur, non modo non appetenda, verumetiam contemnenda, ut res levissima ac brevissima, iudicabitur. Si vero corporis voluptatum cupiditatem sedare scribendo studebimus, primum eas quae ab hominibus existimantur, non esse voluptates, sed naturae necessitatem contendemus. Naturam enim vel exinanitam repleri vel repletam exinaniri cupere. Deinde etiam si voluptates sint, tam breves esse, ut prius abeant, quam venisse sentiantur. Tantis vero laboribus, incommodis periculisque parari, ut vel ob id solum optabiles esse desinant. Deinde etiam noxias ac perniciosas non animis modo esse, sed corporibus quoque, multis rationibus atque exemplis ostendemus. Postremo, turpe atque indignum esse dicemus, quas voluptates communes cum belluis habeamus, in quibusque ne ipsae quidem belluae volutentur, his potissimum nos obrui atque immergi. His atque aliis huius generis rationibus non modo non optandas, sed fugiendas etiam voluptates esse demonstrabimus. Sed de cupiditate quidem et contemptione hactenus. Caetera petantur a philosophis.

Torna all'inizio