Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 87


abire fur, cogitauit paterfamilias dicens: Moriar sic fame et
frigore; non est mihi bonum silere huic furi; et, exurgens
aduersus furem cum baculo, clamauit contra ipsum; et timens
fur fugit et reliquit ibi cappam suam quam induit sibi
paterfamilias et restituit farinam in loco suo. Ita hic pauper
consecutus est bonum quod sibi amicus suus denegauit.
Nec decet virum sapientem firmare se super parabolam
qua dicitur: Victum statutum vnicuique Deus procurat, ipse
autem perquirat ipsum mihi, nec oportet me vacare circa
illum. Hoc nullus sapiens debet facere; immo oportet exercere
et perambulare mundum acquirendo ei necessaria, ne
pereat. Nec respiciat illum cui Deus concedit gratiam acquirendi
bonum absque labore et exercitio. Huius modi enim
nunc temporis pauci reperiuntur in mundo, qui, preterquam
se exerceant ad acquirenda bona, habent omnia que volunt
seu desiderant. Et propter hoc oportet vnumquemque sapientem
inniti ad acquirendum, vt forsitan sit sua sors bona
et delectabilis et de iusticia et de rectitudine accepta, et prolongetur
ab omni re, a qua potest ei prouenire tribulatio et
dolor. Nequaquam sit sicut columba cuius pulli rapiuntur et
iugulantur, ac ipsa pro tanto non corrigitur, nec cessat iterum
redire ad eumdem locum et ibi regenerare suos filios, vt
iterum capiantur. Et dictum est quod Deus vnicuique rei
finem imposuit et terminum quem preterire non potest. Quicumque
enim preterire nititur rerum terminos, quantumcumque
excedit, diminuit. Et dicunt sapientes quod quicumque
opera sua facit ad futurum finem, eius vita est sibi; qui
vero facit sua opera ad hoc seculum, eius vita est super
ipsum; qui vero facit sua opera ad presens et ad futurum,
eius vita est inferior et super ipsum. Et dicunt quoniam tria
oportet homines parare sibi, quorum primum est lex et statuta,
secundum vero est victus seu necessaria, tercium est
rectificatio suorum operum inter se et homines. Et dicitur

Torna all'inizio