[1282A] libidinis nescia templum te sancti Spiritus dedisti.
Salve perenniter, quae amplas porticus, et ingentia
fundorum spatia fugiens, suscipiens haereditatem
Dei, facta es cohaeres Christi. Salve perenniter, quae
tanta exaggerata suppliciis, patrias leges repudiasti,
et ad crucis vexillum toto desiderio evolasti. Salve
perenniter, quae principum jussa contemnens pro
veritatis testimonio crudeli morte damnata es. Salve
perenniter, quae coeli jam sublimata fastigio digna
es filio Dei sponso, et Domino. Et quia nos parendi
voto tibi fideles conspicis, audi quod petimus; attende
quod per te obtinere desideramus; impetra
nobis quoque promissae vitae supernae felicitatem,
ad quam ascendere sine tuo juvamine minime confidimus
peccatis nostris ita merentibus. Tu ergo apud
[1282B] Creatorem omnium delictorum nostrorum posce
veniam, ut cognitor pius commissis ignoscens nobis
famulis multa nostris digna meritis non infligat, et
dum in hujus vitae fragilis brevi tempore degimus,
nos ditioni tuae subjectos protege, conserva, benedic,
defende, guberna, ac tuis nostras fac mentes laudibus
aptas. Ecce, virgo beata, nos gloriosi triumphi
tui gesta narravimus, et magni laboris copiosam
mercedem paucis significavimus. Tu, si quid minus
quam decuit, si quid aliter ac oportuit, dictum est,
parce benigna; virgo, ignosce, pia. Igitur, fratres
beatissimi, quia beatae Christinae triumphalem diem
celebri solemnitate deferimus, nobis, quod possumus,
de ejus virtutibus vindicemus: ut tanto erga
nos ipsa se benevolentius habeat, quanto illam assequi
[1282C] studeat animositas nostra ferventius. Ad hoc
namque Dominus feminei nobis sexus exempla proposuit,
ut virilis animi robur, quod prave vivendo
amisimus, saltem mulierum virtute provocati recto
gradiendo tramite resumamus, et sic, beatorum
laboribus sociati, per Jacob scalam conscendere illuc
ubi dominus Jesus Christus residet valeamus, qui
cum Patre, et Spiritu sancto vivit, et regnat Deus in
saecula saeculorum. Amen.
Explicit passio S. Christinae.
|
|