Vulva sit ex moro coitus mulierque roversa;
Humor et hinc grossus requiescere fecit camdem
Sepius egrediens, et sic curata recessit.
Ventosas etiam ponas in pectine, sive
Ingainibus. Calidis utantur odoriferisque
Antidotis; oleis utantur et intus et extra.
Et subiungatur subfumigium pretiosum,
Sermonem reddens et eam vigilantem:
Peucedani recipit dragmas sex, galbaria, castor
Ana bis senas; et grana piper tibi prestet
Sex et quinque; prius in aceto galbana fundas.
Cetera tundantur; modicum quoque balsama prestent.
Hec simul admisce, que sic servabis ad usum;
Cum sit opus, modicum cuius mittatur ad ignem
Supra carbones; in naribus accipiatur
Illius fumus, qui sic curabit candem.
Aut et ventose ponantur in inguine bine;
Partibus his nulla detractio sanguinis assit.
Fumum petrolei patiens patienter odoret
Naribus appositum vivis carbonibus usti.
CAP. 17. Precipitatur item matrix ita quod cadit ipsa,
Sive sinistrorsum vel dextra parte reclinat,
Aut pars egreditur. Est causa superfluus humor
Qui gravat hoc membrum, vel nervi sepe relaxi
Hunc ducunt morbum, propriis quem noscito signis.
Pectinis et renum fiet dolor atque gravedo
Ad loca vicina tendens, et punctio quedam
Et dolor inferius umbilico, retinentur
Menstrua si forte; quam sic curare decebit:
Menstrua, si desint, instes ducentibus illa:
Fetida matrici supponas, fumigiumque
Ex his fiat ibi; sed aromata naribus eius
Apponas. Ventosa quidem sine sanguinis haustu
Sub mammis posita solet his conferre medelam.
Aut supponatur bombax aut lana frequenter
Petroleo tincta; quod dicitur hoc pretiosum.
CAP. 18. Indiciis certis conceptus panditur istis:
Matrix arescit; venus anxia primo quiescit;
In coitu virge compressio; clausio vulve;
|
350
355
360
365
370
375
380
385
|