Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 698


Solutio II
Ad secundam quaestionem de partibus quas ponit Macrobius, sciendum, quod
una est pars subiectiva iustitiae proprie dictae, scilicet «innocentia», ut nullus
alteri quod suum est auferat; et condividitur contra illam partem quae unicuique
reddit quod debet. Aliae vero sunt partes potentiales, quarum duae sunt respectu
superioris, scilicet «religio» et «pietas», ut reddant debitum, sed non tantum.
Aliae vero quatuor reddunt debitum ex honestate; et hoc vel aequali, et sic est
«amicitia», de qua Philosophus in 4 Ethic., qua nostris operibus congruenter
ad alios utimur; et «concordia», qua operibus aliorum auxilia praestamus: vel
respectu inferiorum, quibus quantum ad affectum interiorem impendimus ex debito
honestatis «humanitatem», et quantum ad exterius «affectum» subventionis.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod innocentia hic sumitur stricte secundum quod
privat nocumentum alteri illatum.
Ad secundum dicendum, quod amicitia hic sumitur non sicut in 8 Ethic.,
quae consistit principaliter in affectu, sed ut in 4, cap. 13, quae consistit principaliter
in affabilitate exteriori, quae habetur etiam ad extraneos.
Ad tertium dicendum, quod beneficentia includitur in humanitate, benevolentia
autem in affectu.
Ad quartum dicendum, quod affectus hic sumitur stricte pro affectu subventionis
et compassionis ad alterum.
Solutio III
Ad tertiam quaestionem de partibus aliis sciendum est quod videntur esse
subiectivae iustitiae proprie dictae: quia ex obligatione legis tenetur homo ut
superiori obediat, ut inferiori suae curae commisso disciplinam exhibeat, et ad
aequales etiam, et ad omnes servet aequalitatem in rebus, fidem in factis, quae
est idem quod observantia, et veritatem in dictis, si tamen veritas sumatur ea
quae est in confessionibus iudicii; alias si sumeretur sicut supra, esset pars
potentialis iustitiae.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod obedientia, secundum quod attendit principaliter
rationem praecepti, est specialis virtus; unde etiam obedit in illis quae ad
alias virtutes non pertinent; sed secundum quod ex consequente respicit praeceptum
et bonum virtutis principaliter in eo quod facit, sic est consequens ad
omnes virtutes.
Ad secundum dicendum, quod hic sumitur aequitas secundum aequalitatem
simpliciter, quae est in rebus commutabilibus; unde includit severitatem sive
rigorem, inquantum servat formam legis in his ad quae legis intentio se extendit,
et aequitatem, quae, dimissa forma legis intentionem ipsam sequitur.

Torna all'inizio