Odoricus de Porto Naonis: Relatio

Pag 481


cuncti». Et statim ipsi surgunt. Ad alia etiam puncta iterum
ipsi attendunt, et cum venit punctum ille clamat dicens:
«Ponite vobis in auriculam digitum ». Et faciunt. Et tunc statim
dicit: «Extrahite ipsum ». Et obediunt. Sicque modicum stabunt
et dicet: «Buratate farinam ». Sicque multa alia signa
faciunt isti, que magnam dicunt significationem importare.
4. Deinde sunt officiales multi videntes cunctos istriones et
barones ne aliquis illorum deficiat. Nam si aliqui ibi deficerent,
magnam incurrerent penam. Cum autem incurret punctum
et hora istorum ystrionum tunc phylosophi dicunt: « Faciatis
festum domino ». Tunc omnes incipiunt pulsare sua omnia instrumenta,
et tantus est ille cantus et clamor quod est quasi
stupor unus. Deinde vox una clamat dicens: « Taceant omnes
et sileant ». Sic omnes statim tacebunt.
5. Postea statim illi de parentela sunt parati cum equis
albis et exinde vox una clamat dicens:« Talis de parentela
tali, tot centenaria paret equorum domino suo ». Ibique
statim aliqui sunt parati ducentes illos equos ante dominum
suum. Ita quod quoddam incredibile est de tot equis albis, qui
illi domino exeniantur.
6. Deinde sunt barones exennia portantes, ex parte aliorum
baronum. Omnes etiam de monasteriis principales ad ipsum
accedunt cum exenniis et suam benedictionem tenentur dare.
Hoc idem nos fratres Minores facere oportet.

Torna all'inizio