CAPUT V
De esse et procuratione novi Solis et Lunae per
virtutem Sulphuris extracti a lapide minerali
Est tamen alius modus nobilior transmutandi, scilicet argentum
vivum in aurum vel argentum, per virtutem sulphuris rubei et
albi, clarissimi, simplicis non adurentis: secundum quod dicit
Aristoteles in secretis secretorum, ubi ponit modum valde generalem
et confuse, nam illud est absconditum sapientibus, et dixit
ad Alexandrum: Divina providentia iuvet te ad celandum propositum,
et ad implendendum arcanum, propter quod obscure
tractabo, nominando res aliquas a quibus educitur talis natura
ita potens et nobilis. Librum enim istum non edidi propter vulgares,
sed propter perfectos.
Hortor autem ne aliquis praesumat incipere opus, propter haec
quae dicenda sunt, nisi sit multum peritus et expertus in principiis
naturalibus, et multum discretus in modis destillationis, dissolutionis,
et congelationis, et ignibus maxime. Nescit homo qui
velit hoc propter avaritiam praeparare, sed cum discretione et
diligentia agere. Est ergo quidam lapis mineralis a quo educitur
huiusmodi virtus, scilicet, sulphuris, albi vel rubei clari, quod non
aduritur, et educitur per separationem quatuor elementorum et
depurationem et coniunctionem ipsorum.
De operis mineralis enumeratione
Igitur in nomine Domini accipite de eo libram unam et tritura
fortiter super marmor, et imbue cum libra una et media purissimi
olei olivarum communis philosophorum, ut fiat sicut pasta,
quam pastam pone in sartagine physica super ignem, et totum
dissolveretur, et cum videris spumam rubeam ascendentem, depone
ab igne, quousque descendat, semper movendo cum spatola
ferrea, et cum descenderit, iterum pone super ignem, et hoc
toties iterando quousque fiat spissum sicut mel. Postea proiice
super marmor, et cito congelabitur, et fiet ad modum frustri carnis,
aut sicut hepar bene decoctum, quod incide ad modum unguis
tui, in frusta, et habeas tantundem de oleo tartari quintae essentiae,
et una pone ad ignem in sartagine sua, et ferveat ibi quasi
duabus horis.
|
|