<LIBER PRIMUS> 
I 
1. Cum neminem ante nos de vulgaris eloquentie doctrina 
quicquam inveniamus tractasse, atque talem scilicet  
eloquentiam penitus omnibus necessariam videamus, cum ad  
eam non tantum viri sed etiam mulieres et parvuli nitantur, in  
quantum natura permictit, volentes discretionem aliqualiter  
lucidare illorum qui tanquam ceci ambulant per plateas,  
plerunque anteriora posteriora putantes, Verbo aspirante de  
celis locutioni vulgarium gentium prodesse temptabimus, non  
solum aquam nostri ingenii ad tantum poculum aurientes, sed,  
accipiendo vel compilando ab aliis, potiora miscentes, ut  
exinde potionare possimus dulcissimum ydromellum. 
2. Sed quia unamquanque doctrinam oportet non probare, sed  
suum aperire subiectum, ut sciatur quid sit super quod illa  
versatur, dicimus, celeriter actendentes, quod vulgarem  
locutionem appellamus eam qua infantes assuefiunt ab  
assistentibus cum primitus distinguere voces incipiunt; vel,  
quod brevius dici potest, vulgarem locutionem asserimus quam  
sine omni regola nutricem imitantes accipimus. 3.  Est et inde  
alia locutio secondaria nobis, quam Romani gramaticam  
vocaverunt. Hanc quidem secundariam Greci habent et alii, sed  
non omnes: ad habitum vero huius pauci perveniunt, quia non  
nisi per spatium temporis et studii assiduitatem regulamur et  
doctrinamur in illa.
  |  
  |