substantie ad actum, et iste habitudines
opposite sunt. Ergo modus et casus opposita
sunt. Quare videtur quod gerundiva
sint nomina et non verba.
< 1-2-Quod sunt verba >
< 1-2-1 > In oppositum arguitur tamen sic.
Omne nomen aut est adiectivum aut est
substantivum. Sed gerundiva non sunt
adiectiva nomina, nec substantiva. Ergo
non sunt nomina. Quod non sunt adiectiva
hoc patet, quia adiectiva per se non
possunt poni sine substantivo. Gerundivum
autem nullum aliud nomen exigit
sed per se ponitur, ut vado ad legendum
musas vel vado lectum . Eadem sunt gerundia
et supina. Ergo non sunt nomina
adiectiva. Iterum, non sunt substantiva,
quia nullum substantivum < est >, quin
possit determinari aliquo adiectivo. Hoc
apparet discurrendo per omnia substantiva.
Sed nullum gerundivum seu suppinum
potest secum pati aliquod adiectivum.
Non enim bene diceretur vado a legendum
album musas , ita quod li album
esset adiectivum intransitive determinans
ipsum gerundivum. Ergo non sunt nomina
ista gerundia.
< 1-2-1 > Item, nullum nomen potest construi
cum accusativo a parte post sine figura.
|
|