Petrus Damiani: Epistulae

Pag 145


nisi senatus exprimitur apostolorum? Per doctrinam quippe
evangelicam et apostolicam vectatur Dominus per omnem latitudinem
orbis terrarum. Currus enim Dei decem milia multiplex milia laetantium,
Dominus in illis in Syna in sancto . Nam quia Syna mandatum interpretatur,
constat in eis tantummodo vectari Dominum, ubi fit caelestium
observacio mandatorum.
Notandum autem, quia sicut regnum David, qui tot est pressuris attritus,
Dominum designat in mortalis adhuc vitae stadio laborantem, sic
Salomonis istius incomparabilis gloria praefigurat eundem Dominum post
mundi finem in paterni culminis maiestate regnantem. Unde illic dicitur,
quia non erat argentum, nec ullius precii putabatur in diebus Salomonis .
Quod nimirum, quomodo iuxta litteram stabit, ut credi valeat tempore
Salomonis argentum vel penitus non fuisse, ac per hoc omnino de terra
deletum vel nullius perexilis saltim precii constitisse? Nam si nullius erat
precii, sicut dicitur, ergo mille talenta argenti ne unius quidem ovi poterant
appendio supputari. Quod sane credi, quam frivolum, quam videatur
ineptum, ipse revincit textus et ordo verborum. Qui postquam praemittit:
Non erat argentum, nec ullius precii putabatur in diebus Salomonis , praesto
subiungit: quia classis regis per mare cum classe Hyram semel per tres
annos ibant Tharsis deferens inde aurum et argentum . Cur enim per tot
marina discrimina metallum hoc classis illa deferret, quod precium penitus
non haberet? Et paulo post dicitur, quia offerebantur ei vasa aurea et
argentea . Deinde subinfertur, quia egrediebatur quadriga ex Aegypto sex centis

Torna all'inizio