Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 55

Liber I


adiuvaret: ut: "Si arbores et saxa vocem haberent, tam indignum facinus detestarentur". Quem quidem ego locum non magnifacerem, nisi eo saepissime Cicero uteretur, neque in orationibus modo, verum etiam in epistolis, ut ad Appium Pulchrum: "Si tibi respublica narrare posset, quomodo se haberet, non melius quam ex ipso Phannia intelligeres". Cuius quidem loci, quiniam totidem possunt esse species fictae quot verae, ideo feci eius cum adiunctis negotio mentionem.
De hi quae negotium consequuntur.
Cap XXIIII
Restant ea quae gestum negotium consequuntur: quae pars ex his, quae negotio attributa sunt, quarta est et a Cicerone consecutio appellatur. In hac primum considerandum est id quod factum est, quo nomine appellari conveniat, ut quum amicum per epistolam excusabimus, qui alium dicatur offendisse, ostendamus non illam esse offensam alterius, sed sui defensionem appellandam. Ut Cicero fecit ad Metellum, quum inquit: "Ego non fratrem tuum oppugnavi, sed fratri tuo repugnavi". Deinde eius facti qui fuerint autores, qui comprobatores, qui imitatores, qui contra id oderint, fugiant, detestentur, ut quum dicimus facultatem dicendi a sapientissimis atque antiquissimis rerumpublicarum conditoribus fuisse inventam, a summis postea viris comprobatam, ab optimo quoque semper expetitam, quam non nisi ignari et flagitiosi detestentur.

Torna all'inizio