Patri et filio papae et archidiacono, Petrus peccator monachus
servitutem.
Epistolam, de qua me insugillastis, ad vos mitto, ut videatis et quid in
ea adversum vos egerim, liquido comprobetis. Quod si aliam in illas
partes epistolam misi, vel in hac ipsa aliquid usque ad unam litteram me
sciente auctum est, vel imminutum aut aliquo modo transmutatum, et
non ad vos este simpliciter missa, sicut tunc domno Coloniensi pontifici
est directa, Neeman Syri me lepra perfundat, vel Barhieu caecitas oculos
meae frontis obducat. Iesum testor et sanctos angelos eius, quia in hac ego
satisfactione non mentior. Si pro hac itaque epistola mori debeo, tendo
cervicem, imprimite pugionem. De caetero sanctum sathanan meum
humiliter obsecro, ut non adversum me tantopere saeviat, nec eius veneranda
superbia tam longis me verberibus atterat, sed iamiam circa servum
suum vel saciata mitescat. Liventes quippe scapulae iam deficiunt, et
sulcata tot plagis totque terga vibicibus tumescentia non subsistunt. Unde
vir sapiens: Flagelli , inquit, plaga livorem facit, plaga autem linguae com minuet
|
|