fructus maioris gratiae, ac evidentioris emolumenta
compendii scribendi, tam sanctis initiis
deberentur. De cujus captionis eventu,
dum Deum et ecclesiam exinde graviter offendisse
me dicitis, minus digne, si dici liceat,
saevitiae mihi fucus adscribitur, et prohibitionis
supernae pertinax refragator, accusor. Quanquam
enim rex ille pacificus, qui ministris Ecclesiae
legata pacis hominibus eroganda commisit,
Christos, ore suo prophetico tangi
prohibeat, et in eis malignitatis molestiam
exerceri, si tamen ipsis interdum non evangelizantibus
verba pacis, sed procurantibus machinamenta
dissidii, quicquid inferri contingat
iniuriae, non minus id passis imputari deberet
ad vitium, quam facientibus ad delictum.
Cum igitur ad partes Marchiae, dudum
in amicorum subsidium, qui ob zelum
devotionis et fidei, quam erga divum
Augustum felicis memoriae, Dominum patrem
nostrum tenaciter habitae, in me quasi novae
dilectionis fragrantia redolebant, quandam
quantitatem militum, in favoris suffragium
destinassem, dissidentibus inter se partibus,
prout moris est, potius vel erroris, prout inter
eos malitiae radicavit antiquitas, idem electus,
non pacificus inventus, sed belliger: non
altaris Levita, sed equoleviter elevatus: non
Dei minister, sed excidii ministrator, inter
agmina militum casualiter incidit et ad privatam
|
|