Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 148


Romuald cum Langobardis fortiter resistebat. Qui quamvis cum tanta multitudine
congredi manu ad manum propter paucitatem exercitus non auderet, frequenter tamen
cum expeditis iuvenibus hostium castra inrumpens, magnas eisdem inferebat undique
clades. Cumque Grimuald, eius pater, iamque properaret, eundem nutricium eius,
de quo praemisimus, ad filium misit, qui ei suum adventum nuntiaret. Qui cum prope
Beneventum venisset, a Grecis captus imperatori delatus est. Qui ab eo unde adveniret
requirens, ille se a Grimualdo rege venire dixit eundemque regem citius
adventare nuntiavit. Statimque imperator exterritus, consilium cum suis iniit, quatenus
cum Romualdo pacisceretur, ut Neapolim possit reverti.
8. Acceptaque obside Romualdi sororem, cui nomen Gisa fuit, cum eodem
pacem fecit. Eius vero nutricium Sesualdum ad muros duci praecepit, mortem eidem
minatus, si aliquid Romualdo aut civibus de Grimualdi adventu nuntiaret, sed potius
asseveraret, eundem venire minime posse. Quod ille ita se facturum ut ei praecipiebatur
promisit; sed cum prope muros advenisset, velle se Romualdum videre dixit.
Quo cum Romuald citius advenisset, sic ad eum locutus est: "Constans esto, domine
Romuald, et habens fiduciam noli turbari, quia tuus genitor citius tibi auxilium praebiturus
aderit. Nam scias, eum hac nocte iuxta Sangrum fluvium cum valido exercitu
manere. Tantum obsecro, ut misericordiam exhibeas cum mea uxore et filiis,
quia gens ista perfida me vivere non sinebit". Cumque hoc dixisset, iussu imperatoris
caput eius abscisum atque cum belli machina quam petrariam vocant* in urbem
proiectum est. Quod caput Romuald sibi deferri iussit idque lacrimans obsculatus est
dignoque in loculo tumulari praecepit.
9. Metuens igitur imperator subito Grimualdi regis adventum, dimissa Beneventi

Torna all'inizio