5. DE FIGVRA
1 Figure uerborum sunt tres: simplex, ut "taceo"; composita, ut
"conticeo"; decomposita, id est a compositis deriuata, ut "conticesco",
"concupisco". 2 Sunt que mutant in compositione coniugationem,
ut "do, das", "reddo, reddis", "facio, facis", "amplifico,
amplificas". 3 Quedam non solum coniugationem, sed etiam genus
uel significationem uerbi permutant, ut "sperno, spernis" (actiuum),
aspernor, aspernaris" (deponens), "sedeo, sedes", "insidior,
insidiaris"; "eo" et "facio" (neutra), "adeo", "transeo", "ineo",
"subeo", "pretereo", "circumeo", "obeo" et "ambio", "perficio", "reficio",
"afficio", "conficio" (actiua); sunt et deponentia, "uersificor,
uersificaris", "gratificor, gratificaris" (in quibus mutatur etiam coniugatio,
sicut in "amplifico, amplificas", "edifico, edificas", "letifico,
letificas"); "sterno, sternis" (actiuum), "consternor,
consternaris" (deponens), "fero" (anomalum), "uociferor, uociferaris"
(deponens), "fio" (neutrum passiuum), "suffio" (actiuum).
|
|