Petrarca Franciscus: Africa

Pag 154

LIBER SEXTUS


Audeat Italie nostros invadere muros ?
Victor ego extimui victas perrumpere portas.
Quis vetuit Romam raptim petiisse cruento
Agmine? quis pactam potuit michi tollere cenam ?
Iupiter ipse dolis, non vi, qui nostra futuri
Pectora ceca tulit: quod si tunc ista remota
Tempora Fatorum licuisset cernere nube
Non quicquid celo et pelago terreque deorum est
Non genus omne hominum nostros avertere cursus
Hinc poterat. Spes nostra quidem et fiducia tanta
Murus, Roma, fuit tibi nunc: discrimine in illo
Nil acies, nil arma tibi, nil menia, nil arx,
Sed nostre valuere more. Proh sanguine quanto
Undassent maria et Tirreni litoris estus!
Quot, Tyberis, rutilo trusisses gurgite in altum
Corpora! quot currus, quot nobilis arma senatus
Aurea, quot flammis ultricibus obruta tecta
Spectassem vulgique una sub strage cadentis
Milia quot, specula longe metuendus ab alta!
Quas voces, quos accentus, que murmura plebis
Auribus audissem lirici michi carminis instar!
Nec tamen armorum, cepti nec penitet: urbis



520




525




530




535



Torna all'inizio