Lanfrancus Ticinensis: De corpore et sanguine Domini

Pag 139


quem fusuri et oculis suis conspecturi erant persequentes bibamus.
Sed potius id credimus quod non uidemus, ut ualeat esse
fides que non potest esse, si res que creduntur corporalibus sensibus
constiterit subiacere. Vnde exponens quod obscure posuit:
Et si necesse est inquit uisibiliter illud celebrari, oportet tamen
inuisibiliter intelligi
. Existimabant namque quod preciperet
eis dominus aut bestiali aut humano more comedere corpus
quod uidebant, aut bibere sanguinem quem persequentes fusuri
erant. Hoc est aut crudum aut aqua coctum aut substractis carbonibus
in ueribus assum. Hanc carnalem eorum intelligentiam
redarguens dominus in euangelio secundum Iohannem dicit:
Spiritus est qui uiuificat, caro autem non prodest quicquam .
Quod exponens beatus Augustinus in xxvii eiusdem euangelii
omelia ait: Quid est ergo, non prodest quicquam caro? Non prodest
quicquam, sed quomodo illi intellexerunt? Carnem quippe
sic intellexerunt: quomodo in cadauere dilaniatur aut in macello,
non quomodo spiritu uegetatur
. De his hactenus, ad propositum
reuertamur. Augustinus in omelia undecima super Iohannem:
In populo enim iudeorum figuratus est populus christianorum.
Ibi figura, hic ueritas. Ibi umbra, hic corpus
. Item in
omelia xxxi: At illi uiderunt Christum suo scelere morientem, et
crediderunt in Christum suis sceleribus ignoscentem. Quousque
biberent sanguinem quem fuderant, de sua salute desperauerant
.
Item in xL.a: Qui seuientes occiderunt, mutati crediderunt,
et quem sanguinem seuiendo fuderunt, credendo biberunt
.

Torna all'inizio