Boncompagnus de Signa: Liber de obsidione Ancone

Pag 134


« Dimittamus exercitus, quos habemus, et singuli ad propria
revertantur, et ambo pariter Anchonam eamus, et laboremus pro compositione ».
Placuit enim illi hoc verbum, et promisit uterque, quod
suum exercitum licentiaret. Precepit namque Petrus Traversarius
primo suis militibus, ut ad propria reverterentur; Vilglelmus vero, cum ad
suos accederet, ait: «Promisi et pepigi Petro Traversario ut dimittam exercitum, et
cum eo promisi Anchonam ire pro compositione. Unde precipio ut
revertamini; verumtamen in animo revolvite, sicut viri sapientes,
utrum vos a iuramento, quod fecistis, absolvere valeam, et quid
vobis sit in hac parte agendum ».
Et his dictis, reversus est ad Petrum Traversarium, et cepit cum
eo ire Anchonam. Athelardus vero, frater Gulielmi, tamquam
vir strenuus et prudens, intellexit verba fratris, remansitque cum exercitu
et cepit militibus referre:
«Scitis, o viri nobiles et potentes, quod frater meus non est papa
vel episcopus, qui possit vos solvere a vinculo iuramenti. Nam ego
ipse vobiscum iuravi, si evidens impedimentum non comparuerit,
ire Anchonam pro civitatis liberatione. Temptemus ergo fortunam
et eamus, quia potens est Dominus, et prosperabitur iter nostrum».
Tunc iuxta noctis crepusculum iter arripuerunt, facientes transitum
iuxta menia urbis Ravenne. Cum autem venissent Ariminum,
et ecce Petrus Traversarius, elevans oculos, vidit exercitum
Vilglielmi propere venientem, et ait:
«Captus sum, ut piscis amo, et sicut avis improvida in retiaculum
cecidi deceptoris».
Tunc respondit ei Vilgliemus et dixit:
«Hec ita peracta sunt, nec potest aliud fieri. Nichilominus
tamen eamus, et laboremus pro compositione».
Petrus vero, immenso fatigatus dolore, dixit ei:
« Tu deposita componis, et composita derelinquis, set in tuis
dolosis compositionibus de cetero non confidam, quia fregisti positum,
et michi male in omnibus respondisti.»
Vilglielmus quidem cum ingenti exultatione et inenarrabili
tripudio ad exercitum est reversus, et prestolatus est ibi exercitum
comitisse de Brettinoro.

Torna all'inizio