Paulinus Aquileiensis: Epistolae

Pag 522


siceram non bibas carnem nullo umquam tempore comedas praeter pascha et
diem natalis Domini. In pane et aqua et sale penite. In ieiuniis, vigiliis, orationibus
et elemosinis omni tempore persevera. Arma numquam cingere nec
causam in quolibet loco litigare praesumas. Uxorem numquam ducas, nec concubinam
habeas, nec adulterium committas. In balneo numquam lavare presumas, nec
conviviis laetantium commiscere. In ecclesiis segregatus ab aliis christianis post ostium
et postes humiliter te ponas, ingredientium et egredientium te suppliciter orationibus
commendes. A communione sacri corporis et sanguinis Christi cunctis diebus
vitae tuae indignum te existimans abstineas; in ultimo tamen exitus vitae tuae die
pro viatico, si merueris et si sit qui tibi tribuat, tantummodo venialiter ut accipias,
tibi concedimus.
Sunt et alia multa, quae tibi durius et satis acrius erant, iuxta tam magnum
pondus peccati, infelix, adicienda; sed si haec omnia, quae supra misericorditer dicta
sunt, perfecto corde Domino auxiliante feceris et custodieris, confidimus de inmensa
Dei clementia remissionem te tuorum habiturum peccatorum; et secundum boni
iustique pastoris imperantis iussionem absolvat te sancta ecclesia ab hoc vinculo
peccati in terris, ut sis per ipsius gratiam, qui eam sanguine suo adquisivit, solutus
in caelis. Sin autem aliter feceris et sanctae matris ecclesiae tam salubrem admonitionem
despexeris, ipse tibi sis iudex et in laqueo diaboli, quo inretitus teneris,
permanebis. Sanguis tuus super caput tuum; nos alieni a consortio tuo, pro
aliorum filiorum Dei salute ipso opitulante omni sollicitudine intenti innitimur desudare
et Domini attentius misericordiam cotidie implorare, qui cum patre et Spiritu
sancto vivit et regnat Deus in trinitate perfecta per omnia secula seculorum. Amen.

Torna all'inizio