Hugo Bononiensis: Rationes dictandi prosaice

Pag 88


A uestra, karissime, ouicula balatum audire non pigeat.
teste apostolo quamdiu tempus habemus, bonum ad omnes
sine cessatione operemur, cum ad alios, tum maxime ad
fidei domesticos.
Qua propter peticioni uestre opto satisfacere, et sicut
domestico morem studiose gerere. uestrum enim morem
nolo etiam in hoc pacis negotio perdatis, neque mea diligentia
rem dignam teneri amittatis. nam licet puer sitis
etate, deo tamen opitulante multas et magnas ut ita dicam
paces per crebras et inmensas tempestates docte nauistis
et ad portum usque prudenter perduxistis.
Rogo igitur, ut sicut bene cepistis perseueritis, et in me
uobis unico nichil omnino dubitetis.
Ad amicum.
G cognate egregie genere moribusque conspicue G
indissolubile dilectionis uinculum.
Amicicie fructus ceteris rebus est suauior, melle dulcior,
auro preciosior, gemmis splendidior.
Que monuit me, soror karissima, affinitatem tuam acquirere,
cui sicut scis pro posse operam dedi. extas enim
nobili prosapia orta, sapientia preclara, moribus honesta,
que etiam ignotis experimento nosti subuenire.
Hac ergo confidentia te fiducialiter obsecro, quatenus
fratrem meum, maritum tuum, humiliter roges, ut adhuc
mihi de terra hereditatis paterne pro uestimentis mihi ualde
necessariis ad excolendum addat. ego enim ab ecclesia non
habeo, nec illum neque alium datorem inuenio.
Nunc ergo in prima mea petitione erga me sic te
habeas, quatenus me tibi semper debitorem facias.

Torna all'inizio