Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 62


7. Praeterea, impossibile est aliquid Deo aequiparari. Sed si mundus semper
fuisset, aequipararetur Deo in duratione. Ergo hoc est impossibile.
8. Praeterea, nulla virtus finita, est ad operationem infinitam. Sed virtus caeli
est virtus finita, cum magnitudo eius finita sit, et impossibile sit a magnitudine
finita esse virtutem infinitam. Ergo impossibile est quod motus eius fuerit in
tempore infinito, et similiter impossibile est ut esse eius tempore infinito duraverit:
quia duratio rei non excedit virtutem quam habet ad esse: et sic incepit
quandoque.
9. Praeterea, nullus dubitat quin Deus natura praecedat mundum. Sed in Deo
idem est natura et duratio sua. Ergo duratione Deus mundum praecedit. Ergo
mundus non fuit ab aeterno.
Solutio
Respondeo dicendum, quod circa hanc quaestionem est triplex positio. Prima
est Philosophorum, qui dixerunt, quod non solum Deus est ab aeterno, sed
etiam aliae res; sed differenter: quia quidam ante Aristotelem posuerunt quod
mundus est generabilis et corruptibilis, et quod ita est de toto universo sicut de
aliquo particulari alicuius speciei, cuius unum individuum corrumpitur, et aliud
generatur. Et haec fuit opinio Empedoclis. Alii dixerunt, quod res fuerunt quiescentes
tempore infinito, et per intellectum coeperunt moveri, extrahentem et
segregantem unum ab alio. Et haec fuit opinio Anaxagorae. Alii dixerunt, quod
res ab aeterno movebantur motu inordinato, et postea reductae sunt ad ordinem,
vel casu, sicut ponit Democritus, quod corpora indivisibilia ex se mobilia
casu adunata sunt ad invicem, vel a creatore, et hoc ponit Plato, ut dicitur in
3 Caeli et Mundi. Alii dixerunt, quia res fuerunt ab aeterno secundum illum
ordinem quo modo sunt; et ista est opinio Aristotelis, et omnium
Philosophorum sequentium ipsum; et haec opinio inter praedictas probabilior
est: tamen omnes sunt falsae et haereticae.
Secunda positio est dicentium, quod mundus incepit esse postquam non fuerat,
et similiter omne quod est praeter Deum, et quod Deus non potuit mundum ab
aeterno facere, non ex impotentia eius, sed quia mundus ab aeterno fieri non
potuit, cum sit creatus: volunt etiam quod mundum incepisse, non solum fide
teneatur, sed etiam demonstratione probetur.
Tertia positio est dicentium, quod omne quod est praeter Deum, incepit esse;
sed tamen Deus potuit res ab aeterno produxisse; ita quod mundum incepisse
non potuit demonstrari, sed per revelationem divinam esse habitum et creditum.
Et haec positio innititur auctoritati Gregorii, qui dicit quod
quaedam prophetia est de praeterito, sicut Moyses prophetizavit cum dixit
Genes. 1: «In principio creavit Deus caelum et terram». Et huic positioni consentio:
quia non credo, quod a nobis possit sumi ratio demonstrativa ad hoc;

Torna all'inizio