Rufinus Sorrentinus: De bono pacis

Pag 64


misit, qui interventu suo harum inimicitiarum maceriem solveret et
pacem inter nos et deum melioribus condicionibus reformaret. Fuit
itaque Christus inter deum et hominem mediator et reconciliator:
mediator in nativitate, reconciliator in morte. Mediator enim recte esse
quis non poterit, nisi qui cum utroque dissidentium congermanam habuerit
qualitatem? Christus igitur vere, cum natus est, inter nos et deum
factus est mediator, dum talem nostram assumpsit naturam, que et per
plenitudinem virtutum esset deo similis et per humanorum susceptionem
defectuum nobis non absimilis videretur. Reconciliator vero ideo in morte
factus creditur, quia tunc demum hostiam reconciliationis optulit et
beatissimi ligni stilo veteris debiti cyrographum interlevit, sicut Paulus
testatus est ad Romanos: Cum, inquit, inimici essemus, reconciliati
sumus deo per mortem filii eius
. Et iterum ad Ephesios: Ipse est pax
nostra, qui fecit utraque unum, medium parietem macerie solvens inimicitias
in carne sua, legem mandatorum decretis evacuans, per crucem interficiens
inimicitias in semetipso
. Quod et propheta satis expressit, cum
ait: Disciplina pacis nostre super eum et livore eius sanati sumus. Iste
paries inimicitiarum est ille murus, quem in Christo propheta tacite humiliandum
innuit et ideo facile transeundum: In deo, inquit, in deo
meo transgrediar murum
. Ut autem hic deum non alium quam dei filium
intelligeres nominatum, de eius continuo incarnationis misterio subiecit:
Deus meus, impolluta via eius, hiis verbis intemerate virginis uterum
tanto tempore ante previdens et commendans. Inde est, quod nato in
carne domino huius pacis restauratio hominibus per angelos conclamatur:
Gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bone voluntatis.
Quin immo et ipse idem veniens in carne dominus locutus est hanc
pacem in plebem suam et super sanctos suos et in eos, qui convertuntur
ad ipsum. Quam et postmodum resurgens a mortuis toti mundo in

Torna all'inizio