Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 513


suspitiosum, quia aliquando ex levi suspitione
alios condemnabunt. non erit ergo rectum iudicium, nisi
concurrant ibi auctoritas iudicandi, prudentia legum,
zelus iustitiae, et experientia agibilium. Nam sicut in curando
morbos corporales aliquando plus proficit expertus
quam artifex, eo quod habeat notitiam conditionum
particularium: sic in iudicio agibilium et in discussione
causarum aliquando plus proficiunt experti quam scientes
iura, omnia ergo praedicta requiruntur ad recte et debite
iudicandum. Patet itaque quales iudices et quales
discussores causarum quaerere deceat regiam maiestatem:
nam decet eos tales quaerere qui sint humiles, non excedentes
autoritatem sibi commissam; sint prudentes in legibus
scientes eas aplicare ad litigia exorta: habeant zelum
iustitiae, vel ut non ex amore vel odio partium, sed
ex dilectione iustitiae sententias proferant: habeant experientiam
agibilium, ut cognoscentes particularia acta
melius discutiant causas.
Quae, et quot oporteat considerare iudices, ut
indulgeant humanis, et ut sint clementes
potius quam crudeles.
Cap. XXIII.

Quantum ad praesens spectat decem numerare possumus,
quae videtur tangere Philolos. I. Rhet. ad quae decet
respicere iudicem, ut humanis indulgeat, et ut sit clemens
potius quam severus. Primum est ipsa natrura humana,
secundum legislator, tertium pius intellectus legum, quartum
operantis intentio, quintum multitudo bonorum operum, sextum
diuturnitas temporis retroactis, septimum excessus bonitatis
supra malitiam, octavum patientia accusati, novum corrigibilitas

Torna all'inizio