necessaria sunt omnibus aliis partibus notarie, idcirco de
hiis latius et sollempnius pertractabo.
Ultimo scribam vobis, qualiter transscripta instrumentorum
et litterarum tam apostolicarum quam aliarum fieri
debeant, ut sui autentici robur firmitatis obtineant.
Formas etiam indulgenciarum, et aliqvos processus
delegatorum iudicum seu executorum super prebendis et
beneficiis auctoritate apostolica conferendis, prout mihi dominus ministrabit.
III.
Et quoniam cause plerumque per procuratores tractantur,
et sic procuratoria causarum sunt principia, ideo
de ipsis primitus est videndum.
1. De procuratoribus.
Mandatorum tria sunt genera: ad inpetrandum, ad
causas, ad negocia.
Et quia procuratoria stricti iuris esse dicuntur, de ipsis
est sollempnius pertractandum. debet enim scire notarius,
que persone possunt et constituere et constitui procuratores.
et aliqua sunt que requirunt speciale mandatum
et que non possunt sub generali clausula conprehendi.
sepe enim per defectum notarii frustratur constituentis
intencio, videlicet quando minus sufficiens procuratorium
invenitur.
Sciendum est igitur, quod minor xxv annis non
potest constitui procurator, nec etiam constituere procuratorem,
nisi in causa matrimoniali, in qua et ipse minor —
si maior est xiiii annis — sine auctoritate curatoris poterit
litigare. in omnibus etiam causis beneficialibus minor reputatur
maior: nam qui abilis est ad beneficium ecclesiasticum
obtinendum, et ad agendum pro eo habilis esse debet.
mulier non admittitur procurator nisi pro defensione
parentum, et breviter non admittitur quicunque in iudicio
|
|