Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 297


sustinent vituperia et contumelias filiorum, quam econverso.
Naturale est enim quod etiam usque ad auditum contumelias
parentum sustinere non possint. Nam sic indignantur
parentes de contumelia filiorum, quam econverso.
Vivo, qualis est amor inter patrem et filium, quia parentes
afficiuntur ad filios ut congregant eis bona: et congregare
aliis bona, et solicitari circa eorum vitam, sit eos regere
et gubernare, ex amore quem habent patres ad filios
debent eos regere et gubernare. Sed cum filiis afficiantur
ad parentes, tanquam ad eos, quos volunt esse
in honore et reverentia: cum honorari et revereri alium
sit quodammodo subiici illi; sicut ex amore quem habent
patres ad filios debent eos regere et gubernare, sic
ex dilectione quam filii habent ad patres, debent eis obedire
et esse subiecti. Pater igitur quod quantum ad bonum
quod est utile, patres magis diligunt filios, quam
filii ipsos. Sed quantum ad bonum, quod est honor
et reverentia, filii plus diligunt patres,
quam econverso. Simpliciter tamen
parentes plus dicuntur diligere filios,
quam filii ipsos: quia
plus solicitantur, et magis
assidue cogitant
de utilitate
filiorum, quam filii de honore
et reverentia ipsorum.

Torna all'inizio