Valla Laurentius: De falso credita et ementita Constantini donatione

Pag 72


quid gratius contingere solet quam accessionem
imperiis vestris vos regnisque adiungere et longe lateque
quam maxime proferre dicionem? In hoc, ut videre
videor, omnis vestra cura, omnis cogitatio, omnis
labor dies noctesque consumitur, ex hoc precipua spes
glorie, propter hoc voluptates relinquitis, propter hoc
mille pericula aditis, propter hoc carissima pignora,
propter hoc partem corporis equo animo amittitis. Siquidem
neminem vestrum aut audivi aut legi a conatu
ampliandi imperii fuisse deterritum, quod aut luminis
aut manus aut cruris aut alterius membri iacturam fecisset:
quin ipse hic ardor atque hec late dominandi
cupiditas, ut quisque maxime potens est, ita eum maxime
angit atque agitat. Alexander non contentus deserta
Libye pedibus peragrasse, orientem ad extremum
usque oceanum vicisse, domuisse septentrionem inter
tot vulnera, tot casus, recusantibus iam detestantibusque
tam longinquas, tam asperas expeditiones militibus,
ipse sibi nihil effecisse videbatur, nisi et occidentem
et omnes nationes aut vi aut nominis sui auctoritate
sibi tributarias reddidisset. Parum dico: iam oceanum
transire et, si quis alius orbis esset, explorare ac
suo subiicere arbitrio destinaverat, in celum tandem,
ut opinor, temptasset ascendere. 9 Talis fere est omnium
regum voluntas, et si non omnium talis audacia.
Taceo quanta scelera, quot abominanda propter imperium
assequendum ampliandum ve admissa sunt, ut
nec fratres a fratrum nec filii a parentum nec parentes
a filiorum sanguine nefarias abstineant manus. Adeo

Torna all'inizio