Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 477


hoc debet esse finis et complementum aliorum, ad hoc
enim sunt singula ordinanda. Verus ergo rex secundum
veritatem bene se habet erga divina; tyrannus vero non
talis est, sed simulat se talem esse.
Quae et quot sunt cautelae, quibus tyrannus nititur
se in suo dominio praeservare.
Cap. X.

Multas cautelas tangit Philosophus 5. Polit. ex quibus
quantum ad praesens spectat, possumus enumerare
decem per quas nititur tyrannus se in suo dominio praeservare.
Prima cautela tyrannica, est excellentes perimere.
Cum enim tyrannus non diligat nisi bonum proprium,
excellentes et nobiles existentes in regno non valentes
hoc pati, insurgunt contra ipsum: tyrannus autem ex quo
talem se esse cognoscit, non cogitat nisi quomodo possit
excellentes perimere. Immo cum aliqui tyrannizare cupiunt,
non solum excellentes alios, immo etiam proprios
fratres, et nimia sibi consanguinitate coniunctos venenant,
et perimunt: quod signum est tyrannidis pessimae. Verus
autem rex econverso intendens commune bonum, et cognoscens
se diligi ab ipsis qui sunt in regno, excellentes, et
nobiles, et multo magis cognatos proprios, per quos bonus
status regni conservari potest, non perimit, sed salvat.
Secunda cautela tyrannica, est sapientes destruere. Vident
enim se contra dictamen rectae rationis agere, et non
intendere bonum commune sed proprium: ideo vellent
omnes suos subditos esse ignorantes et inscios, ne cognoscentes
eorum nequitiam, incitent populum contra ipsos:
semper enim qui male agit, odit lucem, et non diligit sapientes,
ne arguantur opera eius: quare tyrannus, cuius sunt opera
mala, sapientes pro posse destruit. Verus autem rex econtrario

Torna all'inizio