curia suscitares". Hoc illius dictum cum astantibus placuisset,
subito dispersum in populo, multam adversus cardinalem plebis invidiam
excitavit, versumque est in proverbium: "Iohannem Neapolitanum
ab urbe Romana usque Panormum .XX. miliaria computare".
/*
XXVIII. De amicitia inita inter electum Siracusanum
et Richardum comitem.
Ille tamen, nichilo segnius electum Siracusanum contemptus
arguens, propinquum ei consecrationis terminum assignabat, ut
maturius iter arripere cogeretur. Electus autem, videns illum [in
proposito pertinacem], timensque ne, si contra [cardinalem], adversante
regina que [iura regni] tueri debuerat , aperte libereque
velit contendere, Romani pontificis offensam incurrat, ad aliud se
transfert consilium, et Richardi comitis qui plurimum apud reginam
poterat multa persuasionum instantia largisque muneribus
gratiam sibi conciliat, et cum eo firmat amicitiam, ceterorum deinceps
odia parvipendens. Cum ergo rursus omnes ad curiam convenissent,
ceperunt fictis rogare precibus cardinalem, ut maiores
electo daret inducias. Qui cum id se facturum negaret, responderunt:
eius oportere fieri voluntatem, nec electum debere vel
posse Romane curie iussionibus obviare. Tunc Richardus comes
ex abrupto, ut erat impetuosus, in verba prorumpens: "Miror",
inquit, "vos utilitate regni posthabita in eo fixos consilio, ut
electum Siracusanum, virum prudentem et curie necessarium,
velitis expellere, cui rex, et dum viveret pre ceteris familiaribus
|
1
5
10
15
20
25
|