potest considerari dupliciter, adiective scilicet et 				c.88v.a 
substantive. Si tenetur adiectiva, tunc exponitur: 
malum, idest mala accio; et isto modo malum est 
aliquid et habet esse nature. Si vero teneatur substantive, 
tunc non est aliquid positive in rerum natura, 
quia nec est ens nec bonum, sed privacio boni; 
et sic privat bonum, ut in subiecto relinquat delictum, 
quod remanet in aliquo ente. Et, secundum 
hanc viam, raciones et auctoritates dicentes malum 
nil esse concedende sunt. Quidam alii dicunt: "  Peccatum 
et malum nil est in recto, sed est aliquid in 
obliquis, quia peccatum et malum est alicuius entis 
boni. Non est igitur homo dignus puniri solum quia 
bono careat, sed quia bono caret et debet habere"  . 
Ideo non sequitur quod pro nichilo Deus puniat,quamvis 
peccatum nichil sit. Concludo tandem quod privacio 
non per se, sed cum debito est in causa. Nunc, ad 
raciones, quando dicitur quod peccatum est dictum 
aut factum aut concupitum etcetera, dico quod ibi malum  
accipitur adiective: et ipso modo est aliquid, sed,
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |