Mattheus de Archiepiscopo: De urinis, secundum Mattheum de Archiepiscopo

Pag 511


Urina citrina vel aurea nimium calorem significat et morbum esse
pessimum; rubea saniem magnam et coagulatam esse nunciat et
morbum diuturnum: non tamen est mortalis nisi mala signa adsint.
Urina livida frigiditate nunciat nimiam, et virtus est quasi
premortua, maxime signis malis existentibus cum ea. Urina nigra
deterior est omnibus magis mortem minatur vel nimiam incensionem
vel frigiditatem nunciat. Differt tamen a se ipsa: nam ea que
calorem significat, prius propterea vel viridis aut furfurea, deinde
est nigra vel sulfurea; que autem frigiditatem nunciat, prius erit
livida vel plumbea, deinde nigra. Ypostasis que est quasi simila
aut farina orobi pessima est, quia incensionern significat grossi flegmatis
carnium. Calor enim acutus carnem desiccat eumque dissolvit
et facit eam quasi similam. Hec enim in diuturna febre, laudabilibus
tamen signis existentibus, significat febrem determinari
per apostema, si tamen apparuerit cum apostemate in eadem
qualitate apparente permaneat, morbum nunciat, maxime in urina
et in ceteris passionibus pessimis signis apparentibus. Urina
multa si febris est continua, et febris eodem modo maneat, consumptionem
significat. Ypostasis quasi sanguis vel sanies morbum
diuturnum ostendit. Ypostasis furfurea passionem vesice significat.
Ypostasis multa et rubra cum laudabili liquore in nuncio die
apparens, febrem dissolvi significat. Urina naturalis cum sudore
et motu pectoris et ypocondrii, dolorem et tumorem denunciat.
Urina sintillata peior est quam ea que est quasi farina; dissolutionem
enim membrorum solidorum frustatim incisorum ostendit.
Urbia furfurea peior est quam sintillata, quia excoriatas venas vel
vesicam ostendit. Urina hec habens arena in fundo urine lapidem
in renibus vel vesica nunciat, et secundum colorem eius quem habet
est materia eius; alba enim est ex flegmate, russa ex colera
rubea, nigra ex melancolia vel ex adustione sanguinis. Si in fundo
vasis sanies fuerit, significat in instrumentis urine vel in aliquo
loco superiorum membrorum; que autem contingit de vulneribus
instrumentorum urine, vel scias urinam commixtam esse
cum sanie et vulnera ad sanandum fore duriora. Si de superioribus
venerit, sanguis non continuo, sed aliquando fuit, aliquando
non. Scame vel quasi paniculi cum urina exeuntes et fetentes, vulnera
in vesica esse denunciant. Sanies cum levi urina exiens notat
apostema in vesica esse maturatum, non tamen est existens. Differt
autem sanies ab urina alba: sanies fetet, urina non; similiter
in vesica descendens flegma non fetet. Urina videnda est que fit in
nocte per digestionem secundum iiij humores; iiij sunt urine colores,
albus enim et croccus significat flegma, aureus coleram rubram,
rubicundus saniem, niget coleram nigram. At colera nigra
aliquando album, aliquando nigrum facit colorem; si autem frigida
est et sicca, facit album colorem; si vero calida et sicca, nigrum
et spissum colorem generabit. Hii sunt colores simplices ex simplicibus
humoribus generati, verum humoribus inter se commixtis et
colores compositi erunt. Miscetur vero equaliter vel inequaliter.

Torna all'inizio