consurgit ex inobedientia principis , et ex praevaricatio ne
mandatorum eius.
Qualiter se debent habere cives et universaliter
habitatores regni, ne reges provocentur
ad iracundiam contra ipsos.
Cap. XXXV.
Postquam docuimus populum, et omnes habitatores
regni, ut obediant regibus, et observent eorum leges:
volumus in hoc capitulo declarare, qualiter se habere
debeant existentes in regno, ne reges provocentur ad iracundiam
contra ipsos. Ira autem secundum Philosophum
in principio 2. Rhet. est tristitia proveniens ex appetitu apparentis
punitionis, propter apparentem parvipensionem
eorum quae in ipsum, aut in aliqua ipsius, aut in aliqua quae
ordinatur ad ipsum. Nunquam enim ira sine tristitia est.
Appetit autem iratus apparenter, idest manifeste punire
eos qui parvidendunt ipsum, vel aliqua quae sunt ipsius,
vel ea quae aliquo modo ordinantur ad ipsum. Cum ergo
quis aliquo dictorum modorum manifeste forefacit in
alium, ille tristatus ex appetitu punitionis, dicitur irasci.
Cives itaque ut non provocent reges ad iram, non debent
fore facere nec in regem, nec in ea quae sunt ipsius, nec in
illa quae aliquo modo ordinantur ad ipsum. Primo quidem
expedit eis, qui sunt in regno, ut non incurrant regiam
iram, non forefacere in ipsum regem. regi autem duo
debentur, honor et obedientia. Est enim rex caput regni:
caput autem ad alia membra dupliciter comparatur. Primo
quidem, quia est alius et excellentius illis. Secundo vero,
quia ea dirigit in actiones suas. In capite enim viget sensus
et imaginatio, per quam dirigimur in operationes nostras.
Sic rex excellentior est omnibus illis, qui sunt in
regno. Rursus quia eius leges ferre, et quia in rege maxime
|
|