Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 43

libro II


8. (1) EXCLAMATIO.
(2) Exclamatio est que conficit significationem doloris aut indignationis
per alicuius hominis aut urbis aut loci aut alterius
rei compellationem, (3) hoc modo: 'Te nunc alloquor, Ihesu
Christe, cuius morte sanctissima sumus de manu hostis impii
liberati. Sacerdotes enim sanctuarii tui fecerunt te morte crudelissima
condempnari'. (4) Et vocatur iste color apostrophe.
9. (1) INTERROGATIO.
(2) Interrogatio est que orationem superiorem confirmat, (3)
hoc modo: 'Cum igitur hec omnia diceres, faceres, administrares,
utrum animos sociorum a re publica removebas et alienabas
an non?'. (4) Et iste color dicitur pisma.
10. (1) RATIOCINATIO.
(2) Ratiocinatio est per quam ipsi a nobis poscimus rationem
quare quidque dicamus et crebro a nobis ipsis poscimus unius
cuiusque propositionis explanationem, (3) hoc modo: 'Bene
maiores hoc statuerunt ut quem armis cepissent nullum regem
vita privarent. (4) Quid ita? Quia facultatem quam nobis fortuna

Torna all'inizio