decimo octavo. Regnantis quidem octavo
secundi, Imperantis primo. Actum ad Columna
civitatem in Dei nomine feliciter
Amen. ”
In secundo anno quo Dominicus fuerat Abbas
Sancti Clementis institutus, contigit Henricum
Imperatorem venire Capuam, cui praedictus
Dominicus Abbas ad Sanctum Flavianum
in Aprutio perrexit obviam, et impetravit
privilegium protectionis, munitionis, defensionis,
ad instar eorum privilegiorum, quae
data fuerant ab Antecessoribus suis. Quod privilegium
servatur honorifice in Monasterio
et descriptum sic est.
1047.
PRAECEPTUM
Henrici Imperatoris de libertate et rebus
Monasterii Casauriensis.
“ In nomine Sanctae et Individuae Trinitatis,
Henricus divina favente clementia Romanorum
Imperator Augustus. Si servorum
Dei petitionibus assensum praebuerimus ad
spem, Divinae remunerationis nobis profuturum
esse non diffidimus. Qua propter omnium
Christi, nostrique Fidelium tam futurorum,
quam praesentium noverit industria,
qualiter nos pro amore divino, animaeque
nostrae remedio, tum ob petitionem venerabilis
Abbatis Dominci dicti Monasterii,
Sanctae Trinitatis, et Beati Clementis Martyris
inibi quiescentis. In Comitatu quidem
Pinnensi, in Insula, quae Casa aurea vocatur,
juxta praecepta praedecessorum nostrorum
Regum ac Imperatorum quicquid juste
et legaliter visum est habere, Imperiali nostra
auctoritate decrevimus corroborare, et
confirmare quodcumque videlicet idem Monasterium
videtur obtinere infra urbem Romanam,
et cetera ut supra in aliis Privilegiis.
Signum Domni Henrici Imperatoris Secundi
Romanorum invictissimi Imperatoris
Augusti.
Henricus Cancellarius vice Herimanni
Archicancellarii recognovi.
Data tertio Idus Martii, anno Dominicae
Incarnationis millesimo quadragesimo septimo
Indictione decima quinta. Anno autem
Domni Henrici Tertii ordinationis ejus
decimo octavo. Regnantis quidem octavo
secundi, Imperantis primo. Actum ad Sanctum
Flavianum in Dei nomine feliciter,
Amen. ”
1048.
Cum quidam Litolfus quondam Ursi filius,
eo tempore, idest anno Dominicae Incarnationis
millesimo quadragesimo octavo, Ecclesiam
quandam in honore Sancti Petri, et Sancti Martini
constructam, in loco, cui vocabulum est in
Colle de Casalecclo, in pertinentia de Castellione,
possideret, timens de die mortis, et
aeterno judicio, pro animae suae redemptione
tradidit et iudicavit ipsam Ecclesiam in Monasterio
Beati Clementis per manus Domni Dominici
venerabilis Abbatis, cum omnibus rebus
et possessionibus suis, et cum terra modiorum
viginti quinque, sicut testatur chartula
traditionis, exinde legitime facta, et testibus
idoneis roborata, Monasterioque Pisciaiensi
feliciter porrecta.
|
|