rationibus clericos confutavit et fratres Minores et Predicatores
optime defensavit, usque adeo quod factus est eis exosus
et, sicut reputabant, pessimus inimicus. Videns vero archiepiscopus
quod fratres Minores et Predicatores propter IIII predicta
multos mordaces haberent, cepit instantissime eos defendere,
dicens: «Miseri et insani, non congregavi vos ut contra istos duos
Ordines insurgatis, qui dati sunt a Deo Ecclesie in adiutorium
vestrum et in salutem populi Christiani et omnium salvandorum,
sed congregavi vos ut de facto Tartarorum aliquid ordinemus,
sicut michi et aliis metropolitanis dominus papa mandavit».
Audiens autem quod adhuc musitarent, provocatus ad iram, assumpsit
parabolam suam et dixit: «Miseri et insani, cui committam
confessiones secularium personarum, si fratres Minores et Predicatores
non audiunt eas? Vobis secura conscientia eas committere
non possum, quia, si veniunt ad vos et petunt tiriácam volentes
confiteri, venenum eis datis. Ducitis enim mulieres post altare
causa confitendi et ibi eas cognoscitis: quod nefas est dicere
et peius operari. Ideo Dominus de vobis conqueritur per prophetam
Osee: In domo Israel vidi orrendum, ibi fornicationes Effraym.
Ideo enim doletis, si fratres Minores et Predicatores confessiones
audiunt, quia non vultis quod cognoscant opera vestra mala, de
quibus Dominus dixit Iudeis, Io. III: Erant enim eorum mala
opera. Omnis enim qui male agit odit lucem et non venit ad lucem,
ut non arguantur opera eius. Qui autem facit veritatem venit ad
lucem, ut manifestentur opera eius, quia in Deo sunt facta. Item
Apostolus ad Ephesios dicit, V: Nolite communicare operibus
infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite. Que enim in occulto
fiunt ab ipsis, turpe est et dicere. Omnia enim que arguuntur
a lumine manifestantur. Omne enim quod manifestatur lumen est».
Et addidit archiepiscopus: «Committam ergo presbitero Gerardo,
qui est hic, quod confessiones audiat mulierum, cum constet
michi quod totam domum filiabus et filiis plenam habeat? Cui
etiam illud propheticum non incongrue dici potest: Filii tui
sicut novelle olivarum in circuitu mense tue. Et utinam presbiter
Gerardus solus esset et in consimili negotio socios non haberet!».
Cum autem archiepiscopus talia divulgasset, erubescebant omnes
|
|