Ad quartum dicendum, quod formae universales non movent secundum quod in
sua universalitate considerantur, sed secundum quod applicantur ad aliquid
particulare: et similiter prima veritas movet ad operandum, inquantum applicatur
ad hunc vel ad illum, sicut dum consideratur quod est finis ad quem iste vel
ille pervenire potest. Vel dicendum, quod formae universales non sunt subsistentes
in rerum natura; et ideo ad operationem vel ad actionem se habere non
possunt neque sicut principium neque sicut terminus; et ideo non est similis
ratio de Deo, qui in seipso subsistit.
Ad quintum dicendum, quod beatitudo creata consistit in operatione nostra ad
Deum; operatio autem ex obiecto cognoscitur; unde principaliter est fides de
ipso Deo, et secundario de beatitudine creata.
Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod, sicut dicit Augustinus, credere est
cum assensione cogitare; assentire autem non potest aliquis nisi ei quod verum
est; veritas autem non consistit nisi in complexione vel intellectuum vel vocum;
ideo obiectum fidei oportet quod sit verum complexum. Et hoc patet per hoc
quod quidam philosophi illam operationem intellectus qua componit et dividit,
appellaverunt fidem. Unde illi qui dixerunt, quod fidei obiectum est incomplexum,
propriam vocem ignoraverunt.
Quod enim dicitur, credo incarnationem, non potest intelligi in formando conceptionem
incarnationis: quia sic quilibet qui intelligit quid significatur per nomen,
crederet incarnationem. Unde sensus est: credo incarnationem esse, vel fuisse.
Patet ergo quod fidei inquantum est fides, convenit circa verum complexum esse:
convenit etiam sibi ex ipsa ratione obiecti proprii, quod est veritas prima, de qua
non potest sciri quod est, ut intellectus in eius cognitione utatur formatione; sed
cognoscitur quia est, quod fit per intellectum componentem et dividentem.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis veritas prima sit simplex secundum
rem, tamen in ea inveniuntur multa secundum rationem, prout intellectus diversas
conceptiones de ipsa format: et secundum hoc etiam illas diversas conceptiones
potest componere et dividere, et enuntiationem de Deo formare.
Ad secundum dicendum, quod operatio intellectus componentis et dividentis
resolvitur ad operationem eius qua respicit aliquod incomplexum: quia quod quid
est, est principium demonstrandi an est simpliciter, et quia est: et ideo etiam illud
quod fidei succedit, in quo fides consummabitur, erit visio incomplexi.
Ad tertium dicendum, quod obiectum caritatis est bonum, quod, secundum
Philosophum in 6 Metaph., est in rebus: obiectum autem fidei est
verum, quod completur per operationem animae. Et quia compositio et divisio,
quae est in enuntiabilibus, non est nisi per animam; ideo complexum est obiectum
fidei, quamvis incomplexum sit obiectum caritatis.
|
|