oppidum condidit Esculanum. Deinde licentia ab apostolica  
sede suscępta et duobus de suis discipulis in archiepiscopos  
consecratis, cum viginti quattuor fratribus iter arripuit.  
Tantus enim ardor moriendi pro Christo in omnibus estuabat,  
quod vir sanctus ad tale negotium cum paucis ire difficile poterat.  
Euntes ergo cum iam ipsis Panoniarum finibus interessent,  
repente Romualdus languore correptus ulterius ire non potuit.  
Cumque diutius pateretur, si quando redire disponeret, protinus  
ex ęgritudine convalescebat. Sin autem ire ultra temptaret,  
tota eius facies protinus intumescebat, cibos quoque iam retinere  
stomacho languescente non poterat. Advocatis itaque fratribus  
ait: «Perpendo», inquit, «nequaquam divinę voluntatis esse  
iudicium ut ultra progrediar. Verumtamen quia intentionis  
vestrę desiderium non ignoro, neminem vestrum redire compello.  
Multi nempe etiam ante nos totis nisibus studuerunt ad  
martyrii culmen attingere, sed quia divina providentia aliter sensit,  
in suo gradu coacti sunt remanere. Licet ergo vobis  
omnibus martyrium defuturum esse non ambigo, qui tamen  
ire, qui mecum redire voluerint, uniuscuiusque relinquatur  
arbitrio». Quindecim igitur Ungriam prodeuntibus, duobus 
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |