Ad tertium dicendum, quod omne id quod agit propter desiderium finis, per
actionem suam ordinatur ad consecutionem desiderati. Unde oportet quod
apud eum differat an sit vel non sit suum opus. Non autem apud eum qui agit
propter finis amorem, quia non agit ad acquirendum aliquod bonum.
Ad quartum dicendum, quod actio divina est essentia eius; et ex hac parte non
quaeritur finis eius, sed ex parte illa qua effectum creaturae communicat.
ARTICULUS 2
Utrum creaturae sint propter bonitatem Dei.
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod creaturae non sint propter Dei bonitatem. Sicut enim in
1 Cael. et Mund. dicitur, nihil movetur naturaliter propter illud
quod consequi non potest. Sed nulla res potest consequi divinam bonitatem:
quia ipsa non recipitur ut perfectio alicuius creaturae, vel forma. Ergo res non
sunt ordinatae naturaliter in ipsam.
2. Praeterea, ut in 2 Cael. et Mund. dicitur, omnis res est propter
suam operationem, et res sempiterna vel incorporalis, est propter sempiternalitatem
sui esse. Sed esse rei et operatio non est extra ipsam. Ergo videtur quod
non sint propter Dei bonitatem, quae est a rebus separata et impermixta.
3. Praeterea, omnis res producitur ab agente propinquius fini, quantumcumque
potest. Sed quanto aliquid est melius et diuturnius, magis ad divinam bonitatem
accedit. Ergo Deus fecit unumquodque quantumcumque melius potuit, et ab
aeterno, si facere potuit: quae cum falsa sint, videtur quod bonitas Dei creaturarum
finis non sit.
4. Praeterea, divina bonitas est sua beatitudo. Sed beatitudinis eius non est
capax nisi intellectualis creatura, ut in littera dicitur. Ergo non omnis creaturae
finis est divina bonitas.
SED CONTRA, hoc propter quod res fit, est finis eius. Sed, sicut dicitur Proverb. 16, 4,
«Universa propter semetipsum operatus est Dominus». Ergo videtur quod ipse sit
finis omnium.
Praeterea, bonum habet rationem finis, ut in 3 Metaph. dicitur. Ergo et
summum bonum habet in Deo rationem finis ultimi. Sed divina bonitas est
summa bonitas. Ergo ipsa est ultimus rerum finis.
|
|