Iulianus de Spira: Vita Sancti Francisci

Pag 1036


13 Verum, cum vir sanctus adhuc, quae sibi ventura forent,
penitus ignoraret, primam post haec, inter alia quae fecit, operam
pietatis impendit ut ecclesiam Sancti Damiani, apud quam primitus
moram fecerat, resarciret. Quod utique opus, sicut imminentis ruinae
necessitati compassus incepit, sic et in brevi, Domino cooperante,
complevit. Hic est ille locus celebri memoria dignus, in quo
illa tantarum virtutum plenitudine praedita, pauperum videlicet Dominarum
virginumque sanctarum religio, ab eodem sancto viro quasi
post sextum suae conversionis annum felix exordium sumpsit;
quam non modicae perfectionis praerogativa laudabilem hodie Dominus
per diversas Italiae partes magnifice dilatavit.
14 Interea Dei servus habitum mutans, ad alium non longe ab
Assisio locum migravit, ubi et quamdam ecclesiam similiter ruinosam
reaedificare incipiens, donec coeptum perficeret non cessavit. Post
haec ad locum tertium, qui Portiuncula dicitur, haud longe a
praedicta civitate se transtulit, ubi quondam ecclesia fuerat in honore
gloriosissimae Genitricis Dei Mariae constructa, sed tunc desolata
pariter et evulsa. Cuius ruinae misertus, sed et devotione quam in
Beata Virgine specialiter habebat inductus, ibidem assiduus morabatur,

Torna all'inizio