Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 139


multum est factus ab aspectu Hectoris prolongatus, ita quod ab
Hectore eius copia penitus est subtracta. Sed Hector iracundiam
sui cordis retinere non ualens in quendam amiratum Grecorum, qui
primus sibi occurrit, suo irruit in furore et in ensis sui ictu ipsum
statim crudeliter interemit. Magna igitur pars acie<r>um Grecorum
circundat Hectorem ut ipsum Greci capiant uel occidant.
Inter quos dum esset, Theseus Hectorem est affectuosis sermonibus
allocutus, humiliter monens eum ut a bello exeat ne inconsulte pereat
inter tantos, quod in dampnum quasi succederet toti mundo tantum
militem deperire. Hector igitur affectuosas ei grates exinde
reddit.
Ad hec igitur dum bellum ferueret asperrimum, Troyanis insistentibus
contra Grecos, et parum longe ab Hectore Pollidamas
pugnaret uiriliter contra eos, Menelaus et Thelamonius in Pollidamam
irruunt. Quem Thelamonius, qui eum primus inuasit,
cum lancea potenter inpellens deiecit ab equo, et uiribus cumulatis,
Menelaus et Thelamonius Pollidamam capiunt, qui, fracto ense,
pedes erat in bello, et ab eis eius cassidis laqueis iam disruptis,
caput eius erat inerme. Quare captum festinant mittere ad Grecos.
Sed Hector, qui non erat multum ab ipsis remotus, partem respexit
in illam et uidit eundem Pollidamam circundatum multis Grecis,
et ad uoces clamancium mox eum audiuit esse prostratum et captum
et duci captiuum. Qui statim iratus irruit contra illos qui eum
circundederant, et multos ex ipsis interfecit, letaliter uulnerat, et
prosternit. Quare uia sibi necessario patefacta, quoscumque occurrentes
letaliter uulnerando dum peruenisset ad illos qui Pollidamam
captiuum ducere intendebant, furibunde sic irruit contra
eos, qui triginta interfecit ex eis, aliis Pollidamam dimittentibus
conuersis in fugam, et sic in Hectoris miraculosa uirtute Pollidamas
extitit liberatus.
Tunc rex Epistropus, rex Menelaus, et rex Thelamonius cum
eorum aciebus omnibus conuenientes in vnum contra Troyanos sic
potenter insistunt quod eos per uiolentiam conuertunt in fugam, et
quasi campum necessario deserere compelluntur, non obstante quod
Hector tunc erat inter eos, qui de se mirabilia faciebat, cum aduersus

Torna all'inizio