Bonizo episcopus Sutriensis : Liber ad amicum

Pag 611


pestiferis donabat consiliis. Cunque videret papam nullo modo a Canusio castro posse
divellere, Papiam tendit; ibi Deo odibilis Cencius amara morte mortuus est. Cuius
funus Guibertus cum aliis excommunicatis mirabili pompa celebravit.
Cum hęc in Italia gererentur, ultramontani principes apud Forken conveniunt
et sibi ducem Rudolfum regem constituunt, virum magni consilii et armis strennuissimum.
Quod factum magnam cladem intulit Romano orbi. Interea rex Papię degens,
ubi audivit de electione Rudolfi, mirabiliter commotus est. Sed quia homo magni consilii
et mirabiliter sagax est, simulata humilitate per nuncios papam rogavit, ut Rudolfum
excommunicaret. Quod papa se facturum ilico promisit, si vocatus racionem huius
facti reddere non posset. Non enim canonicum videbatur, si ante excommunicaretur,
quam conveniretur. Sed rex mente effrenatus velociter montes transiit et impigre
Baioariam Franciamque recepit. Sed quid plura? Haut segnior R[udolfus] Franciam
invadit; bellumque committitur gravissimum, et multa milia hominum ex utraque parte
cecidere. Sunt qui dicunt huius prelii Henricum fuisse victorem, quam plures autem
palmam huius R[udolfo] ascribunt certaminis. Sed, quisquis victore, cruentissimam
tamen possedit victoriam.
Interea Rome grave malum et inrecuperabile damnum derepente exortum est.
Nam Cencius prefectus, vir christianissimus, per insidias Stephani fratris, Deo odibilis,
de quo supra memoravimus, occisus est. Cuius corpus dum Romę apud
Sanctum Petrum delatum fuisset, Deus per eum multa fecit mirabilia. Romani vero
communicato consilio castrum, in quo se nefandus ille receperat, vi capiunt eiusque
capite et manibus truncatum cadaver ignibus tradunt, caput vero eius et manus in
cortina beati Petri suspendunt, reliquos vero tanti sceleris fautores quosdam interfecere,
quosdam vero a patria eliminavere.
Post paucos vero dies, postquam hęc gesta sunt, Gregorius venerabilis pontifex
Romam cum honore remeavit, moxque sinodum congregavit, in qua amborum regum
nuncii interfuere; quibus et beati Petri auctoritate preceptum est, ut non pugnarent,
sed locum eligerent, in quo ambarum partium episcopi possent secure convenire,
reddituri racionem ante sanctę Romanę ecclesię legatos. Quod salubre concilium
diabolo instigante interruptum est, et iterum acriter pugnatum est; in quo multa
milia hominum ex utraque parte cecidere et maxime Boemiorum. Quod ut papę
nunciatum est, in proxima quadragesima - nam in festivitate sanctę Agathę hoc
bellum gravissimum commissum est - sinodum congregavit, in qua amborum regum
nuncii interfuere, qui proprio ore iuravere concilium non culpa dominorum suorum
interruptum. Sed quis eorum fuerit periurus, quia non satis apparet, dicere omitto.
Sed quid plura? Venerabilis pontifex religiosos episcopos ultra montes mittere destinavit,

1



5




10




15




20




25




30




35
Torna all'inizio