Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 94


et Fortitudo quasi e contrario se habent. Fortitudo
enim est in aggrediendo terribilia: sed Temperantia in
retrahendo se ab his, quae sunt delectabilia. Sicut ergo
Fortitudo magis convenit cum audacia; et si volumus
esse fortes, debemus magis esse audaces, quam timidi:
sic Temperantia plus convenit cum insensibilitate. Si
ergo volumus nosipsos facere temperatos, ad illam partem
declinandum est, ut a delectationibus sensibilibus
caveamus. Melius est enim aliquas delectationes etiam
licitas vitare, quam aliquas illicitas insequi. Declarata
igitur sunt illa quatuor, quae in principio Capituli proponebantur.
Primo enim ostendebatur, quid est Temperantia:
quia est virtus reprimens delectationes sensibiles,
et moderans insensibilitates. Secundo vero declarabatur
circa quae habet esse: quia principaliter est circa tactum,
ex consequenti circa gustum: per accidens vero circa
alios sensus. Tertio autem manifestabatur, quae, et quot
sunt species eius: quia quatuor. duae moderantes delectationes
nutrimentales, ut sobrietas, et abstinentia. et
duae refraenantes delectationes venereas, ut castitas, et
honestas sive pudicitia. Quarto vero declaratum fuit,
quomodo possumus nosipos facere temperatos:
quia hoc maxime faciemus a delectationibus
abstinendo. Debemus
enim secundum Philosophum
Ethicorum 2. hoc pati,
quod senes Troiae
patiebantur,
ad
Helenam dicentes: Abiiciamus
eam, id est, non
respiciamus in ipsam.

Torna all'inizio