10 Est quando nomina, per omnes casus aduerbialem
constructionem suscipientia, loco aduerbiorum suscipiuntur, ut
"multum iactatus" et "primum aspice" et "sublime uolans": per
nominatiuum, ut "fors et uota facit" et "sole recens orto"; per
genitiuum, ut "Rome", "domi", "militie"; per datiuum, ut "uesperi",
"sorti", "ruri"; per accusatiuum, ut "Romam", "Athenas"; per
ablatiuum, ut "Carthagine", "forte". 11 Pronomina quoque pro aduerbiis
ponuntur, ut "hoc" (pro "huc") et "hac". 12 Cum autem loco
aduerbiorum accipiuntur, manent indeclinabilia, licet iungantur
nominum, pronominum uel participiorum diuersis casibus, ut
"sublime uolans, uolantis, uolanti"; sic igitur omnia discernas
nomina uim aduerbiorum accipientia, uel non. 13 Et primitiua
quidem sunt sine regula, deriuatiua uero plerumque sub regula.
14 A igitur terminantia, uel sunt primitiua, ut "ita", quod solum a
corripit (quamuis "puta" quoque aduerbium dicitur ideoque
corripitur), uel sunt composita, ut "interea", "preterea", uel sunt
ablatiui nominum pro aduerbiis, ut "una", "qua", "nequa", "Roma".
|
|