Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 186

Liber III


invidia, neque taedio, neque satietate, neque imprudentia, neque temeritate, neque ulla malignitate anini esse adduco, sed abundantia quadam benevolentiae, quod illum magnam infamiam, magnum detrimentum ac periculum fugere cupiamus. Deinde in universum de toto eius turpitudinis aut amoris genere disputabimus genusque ipsum summopere detestabimur. Tum ad rem, de qua igitur, veniemus quantumque in ea vel obscoenotatis vel turpitudinis vel flagitii sit, quantum poterimus, aperiemus. Deinde quas partes superius ad amorem conciliandum adduximus, earum contrarias ad reprimendum adducemus. Ostendemus enim, quanta in re sit turpitudo, quantum detrimentum, quanta pernicies, ignominia, molestia, inconstantia, quanta praeterea sit rerum omnium dissimilitudo, quanta inaequalitas. Deinde quid ex ea re evenire soleat, exemplis ostendemus. Quid illi eventurum sit, ex aliorum comparatione demonstrabimus. Postremo quantopere cum ab aliis, tum a nobis ea res semper evitata sit, quantoque studio sit ei quoque si modo suae dignitati salutique consulere velit, evitanda, multis atque acribus verbis aperiemus atque ita rem in summum odium adducemus. Quemadmodum autem amor odio, ita odium amore sedatur. Contraria nim contrariis, ut frigus calore, lux tenebris, expelluntur. Si cuius autem

Torna all'inizio