Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 824


quae est propter sanitatem. Et sic etiam mors Christi erat quidem in se mala,
inquantum erat nocumentum naturae; in ordine autem ad finem redemptionis
humani generis, erat optima: et sic etiam ratio inferior ut ratio non tristabatur
de morte, sed solum ut natura: et sic dicta distinctio erit de ratione secundum
quod comparatur ad obiectum.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod intentio Dionysii fuit dicere, quod sancti nullo
modo quantum ad rationem moventur a rectitudine rationis, quod omnium virtuosorum
est; et etiam a tranquillitate mentis, quod perfectorum est; et ideo
dicit eos quantum ad rationem non pati, non quin experientia doloris aliquo
modo usque ad rationem perveniat; et hanc experientiam iudicium de passionibus
nominat.
Ad secundum dicendum, quod intellectus dupliciter potest considerari. Vel ut
est potentia quaedam; et sic potentia determinatur ad actum: quia cum operatio
intellectus non exerceatur mediante aliquo organo corporali, dicitur, quod
intellectus non est actus alicuius partis corporis. Vel potest considerari inquantum
haec potentia radicatur in essentia animae; et sic, cum anima secundum
suam essentiam sit forma corporis; et intellectus et omnes aliae vires sunt actus
corporis, et per accidens ad passionem corporis patiuntur dupliciter, tum ex
ordine rationis ad essentiam, tum ex ordine intellectus ad alias potentias quae
operantur per organum corporale, ex quarum impedimento accidit impedimentum
in operatione intellectus, sicut in phreneticis patet.
Ad tertium dicendum, quod delectatio intellectus dicitur dupliciter. Uno modo
ita quod sit intellectus quantum ad subiectum et quantum ad obiectum; et haec
est illa delectatio qua intellectus delectatur in hoc quod intelligi. Et quia utrumque
contrariorum intelligitur secundum quod est intelligibile et perfectio intellectus,
nec aliquam laesionem intellectui afferre potest, sicut in sensu accidit;
ideo tali delectationi non est tristitia contraria. Alio modo delectatio intellectus
dicitur quantum ad subiectum, sed non quantum ad obiectum: quia non delectatur
per hoc quod intelligit, sed de aliquo delectabili apprehenso, quando scilicet
intellectiva pars delectatur de aliquo quod in ipsis rebus accidit consonum
voluntati; et sic haec delectatio non est de uno contrariorum secundum quod
est in anima, secundum quod non habet contrarium, quia intentiones contrariorum
in anima non sunt contrariae, cum sint simul; sed secundum quod est in re,
secundum quod habet contrarietatem; unde et tali delectationi rationis potest
esse tristitia contraria in parte intellectiva existens, sicut est in Daemonibus, et
animabus damnatorum.
Ad quartum dicendum quod homo dicitur perturbari, quando pervenit passio
usque ad rationem, immutans ipsam a sui aequabilitate; non autem quando
pervenit experientia doloris vel passionis ad rationem.

Torna all'inizio