AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod non erit communicatio ad supplendam indigentiam,
sed ad augendam laetitiam.
Ad secundum dicendum, quod loquitur de pietate secundum actum quem habet
in via.
Ad tertium dicendum, quod possessio terrae praesupponit haustum sufficientiae
a Deo, per quem possint in alios influere vel secundum affectum vel secundum
effectum.
EXPOSITIO SECUNDAE PARTIS TEXTUS
«Hic timor malus est». Non enim quandocumque timetur periculum carnis,
dicitur timor humanus; neque quando timetur amissio boni temporalis, dicitur
timor mundanus; sed tantum quando talis timor est inordinatus; et ideo semper
sonat in malum.
«Cum supra Beda duos dixerit esse timores». Beda distinxit timores secundum
quod retrahunt a malo culpae, et distinxit secundum retrahentia, quae sunt duo,
poena futura, et separatio a Deo. Sed Magister distinxit timores secundum
inclinationes ad malum et secundum retractionem, non solum quantum ad motiva,
sed etiam quantum ad status.
«Sed eo quod mala times, corrigis te». Contra. Augustinus dicit,
quod in timore
servili manet voluntas peccandi. Ergo non corrigit se. Et dicendum, quod
manet voluntas non absoluta, sed conditionata, quae velleitas dicitur, ut scilicet
peccaret, si impune liceret.
«Sciendum tamen, quod uterque timor, scilicet servilis et initialis, in Scripturae
diversis locis dicitur initium sapientiae». Videtur hoc esse falsum: quia sapientia
est perfectius donum quam timor, et ita timor non est principium eius. Et
dicendum, quod non est principium sicut creans essentiam eius, sed sicut dispositio
ad ipsam, a quo incipit motus in sapientiam perveniens.
|
|