Alexander Telesinus: De rebus gestis Rogerii Siciliae regis (1127-1135)

Pag 20


acerrima circumcinxit obsidione, quatinus ei a civibus munitio
turris maioris, quam eis custodiendam, petentibus ipsis, non
corde annuerat, redderetur. Non enim se urbis
illius dominari arbitrabatur, quamdiu arx illa non ei subesse
cerneretur. At illi, videntes se nullatenus posse obsistere, sine dilatione
concesserunt quod ab ipso flagitabatur.
23
Quibus ita finitis, non diu post, cum ipso exercitu movens,
se in terram Rogerii Arianensis Comitis tendit, secus oppidum
quod nominatur Apitium castrametaturus, ibique tamdiu ex
industria moratur, quousque terra eiusdem comitis pene omnis
a suis circumquaque frumentatoribus depopularetur. In magna
namque dux simultate, predictum comitem tunc habebat, quem
eum erga se non recta fide iam incessisse relatione didiscerat.
Qua de re coram omnibus post impetiturus, cum se a noxa per
iudicium excusari non posse cerneret, Padulum ei propter hoc
atque Montemfuscum, duo scilicet ingentia castra, consulitur
ultro dimittere. Quod cum factum fuisset, mox ab animo ducis
sic exclusa simultas cessavit.
24
Unde progrediens, Troiam iterum obsidione circumsedit
durissima; cuius cives, sicut et Salernitani agerant, et ipsi nichilominus
egere. Nam castrum quod ab eisdem, Guilielmo duce ab
hac decedente luce destructum fuerat, reedificari etiam volentes
concedunt. Dux ergo, tot tantisque successibus potitus, Troia
letus continuo recessit, Melfiam petiturus. Ubi etiam munitionem
que a civibus, iubente eodem duce, subversa fuerat,
restitui compellit. Tunc temporis et Robertus Capuanorum princeps

Torna all'inizio