OLDRADUS. 
LXXXV. CONFIRMATIO ET ADDITO NOVORUM  
STATUTORUM EDITORUM PER DOMINUM OLDRARUM,  
EPISCOPUM NOVARIENSEM ET COMITTEM  
DIGNISSIMUM. 
OLDRADUS episcopus Dei et appostolice sedis gratia Novariensis  
et comes, dillecto in Cristo castellano nostro Ripperie salutem in  
domino. Licet a predecessoribus nostris Novariensibus episcopis  
in iurisditione nostra Ripperie multas utilles municipalles leges  
conditas invenimus, quia tamen secundum varietamen temporum  
humana variantur statuta cum aliqua iuris sanctio, quantumcunque  
maturo digest(i)oque conscilio per nature varietatem ipsius  
inopinales inventiones suffitiens non existas, quia vix quid clarum  
statuitur quod ex causis emergentibus in dubium non valet  
revocari, idcircha in quibusdam cupientes per determinationis  
tunc suffragium littes afferre et alterationes dirimere, ut viciis  
extirpatis virtutes crescant moresque in melius reformentur,  
infrascriptas costitutiones sive municipalia statuta condenda  
duximus, que in tota iurisdictione nostra Ripperie inviolabiliter  
volumus et precipimus observari. 
LXXXVI. DE TAXATIONIBUS NON FIENDIS ANTE  
DEFINITIVAM SENTENTIAM. 
ITEM statuimus et ordinamus quod nulla taxatio expensarum  
fiat ante sententiam diffinitivam et quod ab ipsa sententia taxationis  
non possit de cetero appellari, nec de nulliate agi ut parcatur  
patrium laboribus et expensis. 
LXXXVII. DE SUMMARIIS COGNITIONIBUS. 
ITEM quod in omnibus causis non excedentibus summam  
librarum quinque imperialium ordo iudiciarius non servetur, sed  
summarie procedatur, nec ab ipsis appellatur, nec de nulliate
  |  
  |