Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 896


Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod pugna sive contrarietas sensualitatis
ad rationem, causatur in nobis ex tribus. Primo ex diversitate volitorum;
secundo, quia sensualitas in suum volitum effrenate et sine regimine rationis
fertur; tertio ex hoc quod sensualitas effrenata tendens in suum volitum, retardat
motum rationis, et impedit vel in toto vel in parte: et haec duo ultima in
Christo non fuerunt, quia nunquam motus sensualitatis in aliquid ferebatur nisi
praeordinaretur a ratione: et sic quamvis voluntas rationis non vellet illud volitum
in quod sensualitas tendebat, volebat tamen quod sensualitas in id tenderet,
sicut dictum est de voluntate divina et humana. Similiter nec motus sensualitatis
impediebat motum rationis, quia non erat violenta refusio in Christo de
potentia in potentiam.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod contraria nata sunt fieri circa idem: unde
quamvis motus sensualitatis et rationis in contraria tendant, non tamen sunt
contrarii, nisi quatenus ex sensualitate redundat in rationem aliquod impedimentum,
vel quantum ad actum quo regit alias potentias, et hoc est quando
effrenate sensualitas in suum obiectum fertur; vel quantum ad proprium actum
rationis, et hoc est quando sensualitas extinguit vel retardat motum rationis:
quae duo in Christo non fuerunt, sicut in nobis sunt; et ideo nulla fuit in
Christo pugna vel contrarietas sensualitatis ad rationem.
Ad secundum dicendum, quod naturale est sensualitati humanae quod feratur
in delectabile sensus secundum regimen rationis; sed quod immoderate feratur,
hoc facit corruptio fomitis; et hinc est peccatum veniale in sensualitate.
Ad tertium dicendum, quod illa ratio probat diversitatem volitorum tantum.
Solutio III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod secundum voluntatem rationis,
Christus diversa volebat, non tamen uno modo, sed alterum absolute, alterum
autem sub conditione, et imperfecte; et ideo non erat contrarietas in voluntate:
quia contrarietas in habitu vel in actu est ex contraria ratione obiecti: ratio
autem secundum quam unum contrariorum volebat voluntas ut ratio, et alterum
volebat ut natura, non habet contrarietatem: quod enim aliquid ex ordine ad
finem bonitatem habeat, quod sine illo ordine in se malum esset, non habet aliquam
repugnantiam, secundum quam, ut dictum est, in diversa ferantur voluntas
ut ratio, et voluntas ut natura.

Torna all'inizio