Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 263

Liber III


rebus invenire nostramque orationem figuris et quasi luminibus quibusdam illuminare, nisi haec omnia structura quadam et ordine componamus et quasi contexamus. Quanquam autem hac de re superius a nobis, quum de perspicuitate loqueremur, multa quae ad vitiosam compositionem pertinent, sunt dicta, multa etiam aliis locis, ubicunque se opportunitas obtulit, respersa; tamen, quoniam hic proprius eius locus est, quaedam de ea separatim dicenda sunt. Danda igitur in primis opera est, quod saepius repetere non verebor, ut ita scribamus, ut ab omnibus etiam mediocriter eruditis facillime intelligamur. Quod quidem assequemur, si a communi quodam et usitato genere orationis non abhorrebimus nosque totos ad illius ciceroniani candoris et facilitatis imitationem conferemus dabimusque operam, ut fluere sponte oratio, non trudi atque impelli et tunc maxime natura ipsa effundente provenire, non artificio praescribente excogitari videatur. Illa enim optima atque artificiosissima sunt, quae nos facere nullo negotio posse confidimus. Nam si Ciceronem aut Salustium aut alium quempiam eius temporis diligentius consideremus, nihil facilius existimabimus, quam eorum in dicendo candorem et simplicitatem assequi. Quod si tentare

Torna all'inizio